- PANIS Eucharisticus et nonnunquam Panis simpliciter
- PANIS Eucharisticus et nonnunquam Panis simpliciterpro S. Cena, apud Patres et in Scripturis. Nam Lucae c. 24. v. 35. Fractionem Panis, non pauci de Eucharistia exposuerunt: e quo loco Sacramentum Panis ipsam vocat Augustin. de Consensu Euangel. l. 3. Et Cyprian. ὑποβολιμαῖος de Cena Dom. Hoc Sacramentum aliquando Carnem et sanguinem, aliquando Panem Christi appellat. Saepius tamen Patres, ut Panem sacrum et mysticum distinguunt a communi, et epitheta adiciunt, quorum nonnulla infra subiciemus. Idem Eulogia et Eucharistia dicitur, ex verbis ἐυλογεῖν et ἐυχαριςτεῖν, quae Euangelistae et Apostolus Paulus, in explicanda divini huius mysterii institutione, promiscue adhibent: Nam CHRISTUS in eodem actu et Deum Patrem laudavit et gratias illi egit, atque hoc amplius Panem sanctificavit, h. e. consecravit in usum Sacramenti, ut esset in mysterio corpus sive caro Christi, sicut ipse dixit, Hoc est corpus meum. Atque hoc docent nos, praeter Paulum, ex tetrade Euangelistarum tres, DOMINUM scil. Panem sumpsisse, ac deinde vinum, et utrumque ἐυλογῆσαι sive ἐυχαριςτῆσαι, antequam Discipulis traderet. Qua in historia Filius Dei umbras Legis ad veritatem traduxit. Mos enim Populo Iudaico fuit, convivium illud, in quo edebatur Paschalis Agnus, poculô claudere, quod dicebatur poculum laudis, vel, ut Paulus 1. Corinth. c. 10. v. 16. loquitur, poculum benedictionis: unde non uno in loco Sacramentum hoc, in Liturgiis Graecis, ςθυσία αἰνέσεως, Sacrificium laudationis, appellatur. Idem autem ἐυλογεῖςθαι, quod ἀγιάξεςθαι, sanctificari: sic enim Patres passim aquam Baptismi modo ἐυλογεῖςθαι, modo ἀγιάξεςθαι, i. e. benedici ac sanctificari dicunt: quô eôdem modô et Panem Eucharistiae Christus ἐυλογήσας ἔκλασε, praemissâ benedictione fregit; pro quo ἁγιάξειν, sanctificare, passim apud Patres Graecos et Latinos, dicitur. Unde etiam τὰ ἁγιάσματα unum e nominibus Eucharistiae. Iustinus in Dial. cum Tryphone dixit, ἄρτον ποιεῖν, Panem facere vel conficere, h. e. Christi exemplô ἐυλογεῖν καὶ ἐυχαριςτεῖν, i. e. benedictione et gratiarum actione consecrare, in sacramentum Corporis Christi. Ita enim is, similae oblatio, figura erat panis ἐυχαριςτίας, quem in memoriam pasionis suae Dominus noster παρέδωκε ποιεῖν, tradidit (praecepit) facere. Ubi alludit ad vocem Christi apud Paulum Τοῦτο ποεῖτε. Hoc facite; quâ proin eam in rem Latina Ecclesia interdum usa est. Unde est apud Augustin. de Trinit. l. 3. c. 10. Panis ad hoc factus, h. e. consecratus. Sed eadem verbum conficere adhibuit frequentius. Hinc apud Latinos Patres de Secerdotibus tritissima phrasis, Conficere corpus Christi, pro eo quod Iustinus supra dixit, ἄρτον ποιεῖν, Hieronymum ad Heliodor. et Evagrium, Aliosque passim. Conficere vero corpas Christi dixêre, pro Conficere Sacramentum carnis Christi, quô utrôque modô loquuntur Patres, nullô discrimine. CHRISTUS enim proprie estqui totum illud Mysterium conficit, ut ex Augustino, Chrysostomo Patribusque aliis, pluribus exponunt Viri eruditi. Vide praeclarum hanc in rem locum, apud Eckbertum, contra Catharos Sermon. 11. Sic et in Liturgiis Graecis verba ἐυλογεῖν. Benedicere, et ποιεῖν, Facere, tribuuntur Deo: ut in Chrysostomiana, ἐυλόγησον ὦ Δέσποτα τὸν ἅγιον Ἄρτον ποίησον τὸν ἄρτον τοῦτον τίμιον σῶμα τοῦ Χριςτοῦ σοῦ, Benedic Domine sancto huic Pani, confice ex pane hoc pretiosum corpus Christi tui. In Basiliana, oratur Deus, ut Spiritum suum immittat ἐπὶ τὰ προκείμενα δῶρα ταῦτα, καὶ ἐυλογῆσαι ἀυτὰ καὶ ἁγιάσαι καὶ ἀναδεῖζαι, in proposita dona, ut illa benedicat, sanctificet atque ostendat, sive efficiat, nempe Corpus Christi. Ubi quidam τὸ ἀναδεῖζαι referunt, ad Panis consecrati elevantionem, cum Populo ostenditur; in cuius ritus mentione Graeci κουφισμὸν καὶ ὕψωσιν vel ἀνύψωσιν appellant, ut Iohannes Damascenus, Maximus Monachus et Anastasius Sinaita: Alii interpretantur verbum illud ostendere aliquô effectu praesentiam suam. Verum ex alio eiusdem Basilii loco discere est, fuisse id verbum usurpatum, ad denotandam illam partem Liturgiae, quae pertinet ad panis et vini consecrationem nihilque aliud hîc significare, quam conficere Sacramentum Eucharistiae, vide eum l. de Spir. S. ad Amphilochium c. 27. Nec insuetum Graecis, ἀποδείκνυςθαι atque ???κδείκνυςθαι non tam ostensionem rei alicuius, quam effectionem, saepe designare; inprimis cum de rebus magnis sermo est, Sic Herodotus princip. ἔργα μεγάλα καὶ ςθαυμαςτὰ ἀποδειχθέντα. Non dissimile verbum in eadem re, apud alios Patres, est ἀναφαίνεςθαι: pro quo Oecumenius usurpat verbum κατασκευάξειν, Liturgiae ἱερουργεῖν τὸ αγιον σῶμα, Basilius in Ascet. ἱερατέυειν, etc. quaeomnia benedicere, sanctificare, consecrate, conficere, creare, vel, ut loquitur Augustin. apud Gratian. de Consecrat. Distinct. 2. c. 72. in mysterio potentialiter creare, item in usum religionis assumere, et fimilia, Latinis. Porro Eulogia, aliquando simpliciter Eucharistiam ut dictum notat, aliquando singulae Panis mystici particulae, quae communicantibus porrigebantur ἐυλογίαι dictae sunt, vide Cyrillum Epist. ad Nestor. Clementem Constitut. l. 8. Alios. Sed et ἐυλογίας reperimus appellatas, partes Panis consecrati, quas moris erat in veteri Ecclesia mittere ad alias paroecias, aut ad peregrinos ἐπιδημοῦντας declarandae dilectionis ergo et in fide consensionis: quo sensu Eusebius πέμπειν ἐυχαριςτίαν dixit, Hist. l. 5. c. 26. Sed haec consuetudo postea prohibita est, in Concil. Laodiceno. Similiter vero et Panis benedicti, sed non in usum Eucharistiae, frusta, Latini Eulogias dixêre, qui et mittebatur ad absentes dabaturque iis, qui communicare non erant parati, ut est in Decr. Pii l. etiam Catechumenis, qui ius sumendae Eucharistiae non habebant, ut illis esset vice Sacramenti, quô sine ἀντίδωρον hunc Panem dixêre: alias κλαςτὸν quoque et κατάκλαςτον, propter fractionem, dictum, ut infrâ videbitur etc.Plura hanc in rem vide apud Isaac. Casaubonum Exercitat. XVI. ad Annal. Baronii Eccles. §. 35. et seqq. Cl. Suicerum Thesaur. Eccles. et hîc passim, inprimis ubi de Cena Domini: uti de Sindone, cui involvebatur Panis hic benedictus, apud Graecos infra voce Volumen: de aemulatione quadam S. Eucharistiae in Gentilium Sacris, a malis Daemonibus traditâ, supra voce Mysterium. PANIS EUCHARISTICI EPITHETA APUD PATRES VARIA. α. Ἄχραντον, it. μυςτήρια ἄχραντα, vide infra Polluere. β Panis Angelorum, Lib. de Cena Dom. Panem Angelorum sub Sacramento manducamus interris. γ. Panis Caelestis, dicitur Ignatio Ep. 14. quae appellatio desumpta est, ex Iohann. c. 6. et 1. Corinth. c. 10. et 11. δ. Corpus Christi, i. e. caro: Corpus enim pro carne et caro pro corpore non raro apud Patres. Hinc Theodoretus. Dominus symbolo corporis nomen dedit. ε. Panis Dei, Θεῖος ἄρτος, apud Ignatium Epist. ad Rom. Ubi tamen Casaubonus, non Eucharistiam, sed ipsum Iesum Christum, extra Sacramentum, in Regno suo caelesti, consideratum vult. ζ. Δῶρον, vide supra. η. Μετάληψις, nonnumquam additô participationis obiectô, Μετάληψις ἁγιασμάτων, participatio rerum sanctificatarum; Μετάληψις μυςτηρίων, Participatio sacramentorum; Μετάληψις ἐυχαριςτίας, Participatio eucharistiae; Nonnumquam additis epithetis, Μετάληψις ἁγία, Communio sacra; Μετάληψις μυςτικὴ, Communio mystica etc. Sacram Eucharistiam designat. Sed et pro ipso pane Eucharistico sumitur, uti ex una Epistolarum Zonarae ἀνεκδότων docet Casaubon. apud Cl. Suicerum Thesauro Eccles. voce Μετάληψις. θ. Panis Propositionis, ἄρτος προθέσεως, dicitur Isidoro Pelusiotae l. 1. Ep. 123. sed ante consecrationem: et ostendit Damascenus de Myster. praxisque hodiernae Ecclesiae: quae priorem mensam, ubi apponitur panis adhuc communis, vocat Mensam propositionis. l. Panis Quottidianus, Tertulliano de Orat. Ambrosio de Sacr. l. 5. Cyrillo, aliis, qui verba Dominicae Orationis, Ἄρτον ἐπιούσιον, Panem quottidianum, reddunt, et ad Eucharistiam referunt. Ac Graeci quidem Patres rationem hanc reddunt, quod panis iste divinus et animae et corporis οὐσίαν, i. e. substantiam, fulciat: vocis notationem ab οὐσία arcessentes. Alii vero ἐπιούσιον interpretantur ἐφήμερον, i. e. quottidianum, a voce ἐπιοῦσα, cui tamen notioni nomen etiam ἀπὸ τῆς οὐσίας profectum nonnulli accommodant: utpote quod Pani praeclare con veniat, qui quottidie per nutritionem, τῇ οὐσίᾳ adici addique videatur. Quô itidem fortasse sensu ἐπιούσιον, transsubstantialem vel supersubstantialem, vertit Ambrosius. At Chrysostomus in veris Operibus, nusquam haec verba ad Sacramentum retulit et est omnino illa interpretatio, utut multis Patribus probata, longe etita minusque solida; sicut firmis rationibus probat Abulensis in Matth. c. 6. quaest. III. Damascenus dePane caelesti accipit, quô Beati in caelis vescemur l. de Mysteriis, vide omnino Suicerum in Ἐπιούσιος. κ. Panis Sanctus, ἅγιος ἄρτος, in Liturgiis Graecis saepe occurrit, etiam in ipsa distributione apud Chrysostomum. λ. Panis Supersubstantialis. Vide Panis Quottidianus. μ. Panis Transsubstantialis, vide ibid. v. panis Vitae, Ἄρτος ξωῆς, ex Iohannis c. 6. v. 48. ubi Christus quidem de se loquitur, sed Patres inde Sacramentum, quô fideles unum cum Christo fiunt, similiter appellârunt etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.